- ALTINGUS
- ALTINGUSMenso, A. C. 1523. traditur in obsidem Carolo, Duci Geldriae, nomine Ordinum Drentiae. Huius nepos cognominis, primus; Albanis temporibus, in agrum Groningensem semen verbi divini intulit: Theologus Emdanus gravissimus, obiit A. C. 1612. aetat. 72. Pater Henrici, qui Heidelbergae primum per 9. ann. dein Groningae, per ann. 17. Theologiam docuit. Praefuit hic, cum aliis vitis doctis, Recensioni novae Versionis Novi Testam. et librorum Apocryphorum. Gloriae duxit, ab adversarnis, Theologus Scripturarius et Biblicus dici. Scripsit plurima: inter quae eminent theologia Didactica, Catechetica, Polemica et Problematica vetus et nova, cum Historica ex parte: quae duo postrema scripta Iacobus, fil. eius, Theologiae in eadem Groningana Professor, post obitum patris edidit. Obiit autem A. C. 1644. aetat. 61. Vide. Altingii vitam a Maresio Theologo itidem Groning. editam, nec non Paul. Freherum Theatro Virorum eruditione clarorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.